- NEPOS Corn.
- Corn. NEPOSet ante Caesaris dictaturam, et eô dictatore, et postea vixit. Hieronym. in Chronico Eusebiano, refert illum ad annum Augusti quartum. Padi fuit accola, teste Plinio l. 3. c. 18. Unde Catullo, epigr. 1. Italus: Ausonio autem Ep. 24. Gallus vocatur; nempe quia Italia Transpadana diceretur Gallia Togata. Historicus liic Ciceronis amicus familiaris, a Gellio vocatur l. 15. c. 28. Chronica scripsisse, testis est idem Gellius l. 17. c. 21. In his, pro triplici tempore, ἀδύλῳ, μυςθικῷ καὶ ἱςορικῷ tres videtur scripsisse libros, quod liquido testatur Catullus, initio Hendecasyllaborum. Nec historicum tempus ab eo solum esse tractatum, indicio est illud Ausonii Ep. ad Probum Praefat. Apologos Titiani, et Nepotis Chronica, quasi alios Apologos (nam et ipsa instar fabularum sunt) ad nobilitatem tuam misi. Item ex eo, quod Tertullianus in Apologetico, adversus Gentes (ubi eum inter antiquitatum commentatores disertim reponit) dicit, haud alium Saturnum, quam hominem, promulgâsse. Quod etiam Lactantius tradit l. 1. c. 13. Reliquit praeterea libros illustrium virorumquorum Gellius meminit, l. 11. c. 8. et Servius in Aen. l. 1. Eorum librum 1. 15. et 16. citat Charisius. Ex his habemus 22. exterarum gentium Imperatores. Vide Voss. Hist. Lat. l. 1. c. 14. Ionsium Hist. Phil. Script. l. 2. c. 18. et supra, Cornelius Nepos. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.